アットウィキロゴ

De iurisprudentia in genere

IJD 1.1.1

Iurisprudentiae vox duplicem involvit conceptum, unum prudentiae, alterum iuris.

IJD 1.1.2

Prudentia quid sit non melius nosse poterimus, quam si divisionem habituum paulo altius repetierimus.

IJD 1.1.3

Uti vero per habitum hic intelligimus conceptum aliquem philosophicum, ita quae alii in hac doctrina de habitibus infusis (a) disserere solent, eoque v. g. donum linguarum in Apostolis referunt, nos non turbarunt, qui circulos luminis naturae & revelationis turbare nolumus.

(a) Mutavi in hac editione §. 3. & 4. In praecedenti siquidem editione secutus eram adhuc communem doctrinam libellorum logicorum in capite de qualitate, atque adeo distinxeram inter habitus infusos & acquisitos, hos in eos, qui viribus supernaturalibus & naturalibus acquiruntur. Et in posterioribus perrexeram. Sed hic malui plane istas duas priores divisiones seponere ob rationes in thesibus dictas.

IJD 1.1.4

Eadem observatio est, dum fides, spes, charitas, ipsa theologia ad classem habituum referuntur ab aliis, quod nihil aliud est, quam mysteria fidei metiri velle modulo inepto rationis.

IJD 1.1.5

Nos ita procedemus; habitus est vel intellectualis, qui in intellectu residet, & acquiritur actibus intellectus, qui sunt: affirmare & negare, vel voluntarius, qui residet in voluntate, & acquiritur actibus voluntatis. Per actus autem voluntatis hic non solum intellige internos, scilicet: appetere, aversari, sed & externos, videlicet actus locomotivae, quatenus a prioribus diriguntur.

IJD 1.1.6

Habitus intellectualis vel pro obiecto habet principia (b) tam theoretica quam practica, & vocatur intelligentia, vel principiata. (c)

(b) Scilicet complexa seu propositiones.

(c) i. e. conculsiones ex istis primis principiis ortas, seu principia incomplexa, seu cognitionem rerum, de quibus propositiones formantur.

IJD 1.1.7

Posterior est vel theoreticus, qui pro obiecto habet cognitionem Creatoris & creaturae, vel practicus, qui pro obiecto habet cognitionem actionum humanarum.

IJD 1.1.8

Theoreticus vel considerat ens in genere, qui dicitur ontologia, (d) hodie vulgariter metaphysica, (e) vel certas entis species.

(d) Ita Claubergius scripsit Ontologiam, & ante eum alii.

(e) Vide quae hac de re eleganter disserit B. Pater in Historia metaphysica subiuncta eius Quaestionibus metaphysicis.

IJD 1.1.9

Et quidem vel Creatorem, qui vocatur sapientia, (f) olim etiam metaphysica, (g) hodie:\ prima pars pneumaticae, (h) vel creaturas corporeas, (i) & appellatur scientia. (l)

(f) Unde & sapientiae imperium tribui\-tur inter habitus intellectuales. Quamvis ineptissime eundem titulum hodie multi tribuant metaphysicae, quatenus est simplex ontologia.

(g) Dicebatur autem olim metaphysica, quod post physicam tractari debebat, quia cognitio creaturarum ducit ad cognitionem creatoris, Cartesiani ergo cum methodum inversam sequantur, suam doctrinam de Deo metaphysicae nomine insignire non possunt. De ontologia Peripateticorum pariter inepte metaphysicae nomen retinet.

(h) Nam tractatur in pneumatica 1. de Deo, 2. de angelis, 3. de anima separata. Ignorat vero pneumaticam philosophia vetus, cum sit novum inventum Scholasticorum, ut ostendit Pater in Historia Metaphysices.

(i) Quia spiritus creatos separatim, existentes ignorat ratio sibi relicta.

(l) Unde Aristotelis tot sunt scientiae, quot substantiae: sunt autem substantiae tres: Deus, unde metaphysica, caelum, unde astronomia, & corpus naturale, unde physica. Sub se enim in lata acceptatione scientia comprehendit sapientiam.

IJD 1.1.10

Scientia vero contemplatur creaturas corporeas, vel ratione essentiae & qualitatum, quod facere debet physica, vel ratione quantitatis, quod facit mathesis.

IJD 1.1.11

Sequitur habitus practicus. Atqui hic (m) vel occupatur circa actiones hominum honestas, & appellatur prudentia, vel turpes, & dicitur astutia, vel indifferentes, & vocatur solertia.

(m) Varia mutavi a §. 11. ad 20. quae aliter extant aut ordinata erant in prima editione, quae inde provenerant, quod, quia observaveram artem non posse ad habitus intellectuales referri, prudentiam solam in classe habitum [habituum?] practicorum retinueram, eamque feceram synonyumum habitus practici.

IJD 1.1.12

Qui vero in his omnibus ingenio caret, stupidus & imprudens dicitur.

IJD 1.1.13

Dum vero prudentia versatur circa actiones honestas, ita circa eas occupata est, ut non excludatur earum iucunditas & utilitas, sed ut ea honestati subordinetur. Nam honestum vel maxime iucundum est & utile.

IJD 1.1.14

Quatenus autem magis ab utilitate & iucunditate abstrahit, & honestatem actionum, seu earum convenientiam cum lege prae oculis habet, eatenus ad differentiam prioris, cum additamento iurisprudentia dicitur late accepta.

IJD 1.1.15

Porro homines, quorum actiones dirigit prudentia, vivunt vel in societate civili, & tum dicitur prudentia politica, vel in societate domestica, & vocatur prudentia oeconomica.
最終更新:2009年02月20日 19:16