十字架像の前の祈り

「十字架像の前の祈り」の編集履歴(バックアップ)一覧に戻る

十字架像の前の祈り - (2017/07/08 (土) 16:12:11) のソース

"Prayer Before a Crucifix" として知られる祈り。

*ラテン語
EN EGO, o bone et dulcissime Iesu, ante conspectum tuum genibus me provolvo, ac maximo animi ardore te oro atque obtestor, ut meum in cor vividos fidei, spei et caritatis sensus, atque veram peccatorum meorum poenitentiam, eaque emendandi firmissimam voluntatem velis imprimere; dum magno animi affectu et dolore tua quinque vulnera mecum ipse considero ac mente contemplor, illud prae oculis habens, quod iam in ore ponebat tuo David propheta de te, o bono Iesu: Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea. Amen.

https://en.wikipedia.org/wiki/Prayer_before_a_Crucifix